monumenta.ch > Hieronymus > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 42
Quia enim tota nocte luctavit et vicit in certamine , et oriente lucifero dicere potuit cum Apostolo: Nox praecessit, dies appropinquavit , propterea Israel, videntis Deum, sortitus est nomen. Mittitur ergo primum mors in Iacob, ut mortificemus membra nostra super terram, et per mortificationem membrorum corporalium, veniamus ad mortem Israelis, ut omnia perturbationum in nobis incentiva moriantur.